hanc ego, non ut me defendere temptet, adoro;non est confessi causa tuenda rei.num tamen excuses erroris origine factum,an nihil expediat tale movere, vide.vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit,non contrectari tutius esse puto.lingua, sile! non est ultra narrabile quicquam.posse velim cineres obruere ipse meos.sic igitur, quasi me nullus deceperit error,verba fac, ut vita, quam dedit ipse, fruar;cumque serenus erit vultusque remiserit illos,qui secum terras imperiumque movent,exiguam ne me praedam sinat esse Getarum,detque solum miserae mite, precare, fugae,tempus adest aptum precibus, valet ille videtquequas fecit vires. Roma, valere tuas.incolumis coniunx sua pulvinaria servat;promovet Ausonium filius imperium;praeterit ipse suos animo Germanicus annos,nec vigor est Drusi nobilitate minor,adde nurus neptesque pias natosque nepotumceteraque Augustae membra valere domus;adde triumphatos modo Paeonas, adde quietisubdita montanae brachia Dalmatiae.nec dedignata est abiectis Illyris armisCaesareum famulo vertice ferre pedem,ipse super currum placido spectabilis oretempora Phoebea virgine nexa tulit.quem pia vobiscum proles comitavit euntem,digna parente suo nominibusque datis,fratribus adsimiles, quos proxima templa tenentisdivus ab excelsa Iulius aede videt.his Messalinus, quibus omnia cedere debent,primum laetitiae non negat esse locum,quicquid ab his superest, venit in certamen amoris:hac hominum nulli parte secundus erit.hanc colet ante diem qua, quae decreta merenti,venit honoratis laurea digna comis.felices, quibus, o, licuit spectare triumphoset ducis ore deos aequiperante frui!