nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,numina sunt telis ulla petita meis.est mea culpa gravis, sed quae me perdere solumausa sit, et nullum maius adorta nefas.nil nisi non sapiens possum timidusque vocari:haec duo sunt animi nomina vera mei.esse quidem fateor meritam post Caesaris iramdifficilem precibus te quoque iure meis;quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,te laedi, cum quis laeditur inde, putas,sed licet arma feras et vulnera saeva mineris,non tamen efficies ut timeare mihi.puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit,profuit et Myso Pelias hasta duci.confugit interdum templi violator ad aram,nec petere offensi numinis horret opem.dixerit hoc aliquis tutum non esse. fatemur.sed non per placidas it mea puppis aquas,tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est,nam timor eventus deterioris abest,qui rapitur spumante salo, sua brachia tendensporrigit ad spinas duraque saxa manus,accipitremque timens pennis trepidantibus alesaudet ad humanos fessa venire sinus,nec se vicino dubitat committere tecto,quae fugit infestos territa cerva canes,da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris,nec rigidam timidis vocibus obde forem,verbaque nostra favens Romana ad numina perfer,non tibi Tarpeio culta Tonante minus,mandatique mei legatus suscipe causam:nulla meo quamvis nomine causa bona est.iam prope depositum, certe iam frigidus aeger,servatus per te, si modo servor, ero.nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus,principis aeterni quam tibi praestat amor.nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit,quo poteras trepidis utilis esse reis.vivit enim in vobis facundi lingua parentis,et res heredem repperit illa suum.