deque tropaeorum, quod sol incendent, auroaurea Romani tecta fuisse fori,totque tulisse duces captivis addita collisvincula, paene hostis quot satis esse fuit.maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,in quibus et belli summa caputque Bato.cur ego posse negem minui mihi numinis iram,cum videam mitis hostibus esse deos?pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,oppida sub titulo nominis isse tui.atque ea te contra nec muri mole nec armisnec satis ingenio tuta fuisse loci.di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,sint modo virtuti tempora longa tuae.quod precor, eveniet : sunt quiddam oracula vatum:nam deus optanti prospera signa dedit,te quoque victorem Tarpeias scandere in arceslaeta coronatis Roma videbit equis;maturosque pater nati spectabit honores,gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaquemaxime, dicta tibi vaticinante nota.hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,sufficiet nostris si modo vita malis,imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas,abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.quae si me salvo dabitur tua laurea templis,omina bis dices vera fuisse mea.Ille domus vestrae primis venerator ab annis,pulsus ad Euxini Naso sinistra freti,mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem,quam solitus praesens est tibi ferre. Getis.ei mihi, si lecto vultus tibi nomine non estqui fuit, et dubitas cetera perlegere!perlege, nec mecum pariter mea verba relega:urbe licet vestra versibus esse meis.non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,clara mea tangi sidera posse manu,nec nos Enceladi dementia castra secutiin rerum dominos movimus arma deos,