Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi,languida quo fessi vix venit aura Noti.nil fore dulce mihi Scythica regione putavi:iam minus hic odio est, quam fuit ante, locus.tandem aliquid pulsa curarum nube serenumvidi, fortunae verba dedique meae.nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar,velle potest cuivis haec tamen una dari.di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,tristitiam poni per sua festa iubent.denique, quod certus furor est audere fateri,hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar.Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros,mixta tenax segeti crescere lappa solet.nos quoque frugiferum sentimus inutilis herbanumen, et invita saepe iuvamur ope.gaudia Caesareae mentis pro parte virilisunt mea: privati nil habet illa domus,gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphiincluso mediis est mihi pompa Getis.indice te didici, nuper visenda coisseinnumeras gentes ad ducis Ora Sui!quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem,hospitiis Romam vix habuisse locum.tu mihi narrasti, cum multis lucibus antefuderit assiduas nubilus Auster aquas,numine caelesti solem fulsisse serenum,cum populi vultu conveniente die,atque ita victorem cum magnae vocis honorebellica laudatis dona dedisse viris,claraque sumpturum pictas insignia vestestura prius sanctis inposuisse focis,iustitiamque sui caste placasse parentis,illo quae templum pectore semper habet,quaque ierit felix adiectum plausibus omen,saxaque roratis erubuisse rosis;protinus argento versos imitantia murosbarbara cum pictis oppida lata viris,fluminaque et montes et in altis proelia silvis,armaque cum telis in strue mixta sua,