Maxime, fortunae nec fuit ipse comes,illum ego non aliter flentem mea funera vidi,ponendus quam si frater in igne foret.haesit in amplexu consolatusque iacentem est,cumque meis lacrimis miscuit usque suas.o quotiens vitae custos invisus amaraecontinuit promptas in mea fata manus!o quotiens dixit " placabilis ira deorum est:vive nec ignosci tu tibi posse nega!vox tamen illa fuit celeberrima, " respice, quantumdebeat auxilium Maximus esse tibi.Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit,ne sit ad extremum Caesaris ira tenax;cumque suis fratris vires adhibebit, et omnem,quo levius doleas, experietur opem.haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae.quae tu ne fuerint, Maxime, vana cave.huc quoque venturum mihi se iurare solebatnon nisi te longae ius sibi dante viae.nam tua non alio coluit penetralia ritu,terrarum dominos quam colis ipse deos.crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,non fuit e multis quolibet ille minor,si modo non census nec clarum nomen avorumsed probitas magnos ingeniumque facit,iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi:carmina iure damus raros testantia mores,ut tua venturi nomina, Celse, legant.hoc est, quod possum Geticis tibi mittere ab arvishoc solum est istic quod licet esse meum.funera non potui comitare nec ungere corpus,aque tuis toto dividor orbe rogis,qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas,praestitit officium Maximus omne tibi.ille tibi exequias et magni funus honorisfecit et in gelidos versit amoma sinus,diluit et lacrimis maerens unguenta profusisossaque vicina condita texit humo.qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis,