sic facinus nemo nescit abesse mihi.quod nisi delicti pars excusabilis esset,parva relegari poena futura fuit.ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia. Caesar,stultitiam dici crimina posse mea:quaque ego permisi, quaque est res passa, pepercit,usus et est modice fulminis igne sui.nec vitam nec opes nec ademit posse reverti,si sua per vestras victa sit ira preces,at graviter cecidi, quid enim mirabile, si quisa Iove percussus non leve vulnus habet?ipse suas etiam vires inhiberet Achilles,missa gravis ictus Pelias hasta dabat,iudicium nobis igitur cum vindicis adsit,non est cur tua me ianua nosse neget.culta quidem, fateor, citra quam debuit, illa est;sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis.nec tamen officium sensit domus altera nostrumsic: illic vestro sub Lare semper eram.quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum,ius aliquod tecum fratris amicus habet.quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper,sic est fortunae promeruisse tuae?quod si permittis nobis suadere quid optes,ut des quam reddas plura precare deos.idque facis, quantumque licet meminisse, solebasofficii causae pluribus esse datis.quo libet in numero me, Messaline, repone,sim modo pars vestrae non aliena domus :et mala Nasonem, quoniam meruisse videtur,si non ferre doles, at meruisse dole.A tibi dilecto missam Nasone salutemaccipe, pars animae magna, Severe, meae.neve roga quid agam. si persequar omnia, flebis;summa satis nostri si tibi nota mali.vivimus assiduis expertes pacis in armis,dura pharetrato bella movente Geta.deque tot expulsis sum miles in exule solus :tuta, neque invideo, cetera turba latet,quoque magis nostros venia dignere libellos,