non ita sunt fatis omnia versa meis.’Littera pro verbis tibi, Messaline, salutemquam legis, a saevis attulit usque Getis,indicat auctorem locus? an, nisi nomine lecto,haec me Nasonem scribere verba latet?ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum,me tamen excepto, qui precor esse tuus?di procul a cunctis, qui te venerantur amantquehuius notitiam gentis habere velint,nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittasvivere, si vita est mortis habenda genus,nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum,truxque Getes armis, grandine pugnet hiems .nos habeat regio nec pomo feta nec uvis,et cuius nullum cesset ab hoste latus.cetera sit sospes cultorum turba tuorum,in quibus, ut populo, pars ego parva fui.me miserum, si tu verbis offenderis istisnosque negas ulla parte fuisse tuos!idque sit ut verum, mentito ignoscere debes:nil demit laudi gloria nostra tuae.quis se Caesaribus notus non fingit amicum?da veniam lasso: tu mihi Caesar eras.nec tamen inrumpo quo non licet ire, satisque estatria si nobis non patuisse negas.utque tibi fuerit mecum nihil amplius, unonempe salutaris, quam prius, ore minus,nec tuus est genitor nos infitiatus amicos,hortator studii causaque faxque mei:cui nos et lacrimas, supremum in funere munus,et dedimus medio scripta canenda foro.adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore,quantus in Atridis Tyndaridisque fuit:is me nec comitem nec dedignatus amicum est :si tamen haec illi non nocitura putas.si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor:clausa mihi potius tota sit ista domus,sed neque claudenda est, et nulla potentia virespraestanda ne quid peccet amicus, habet.et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari,