qui mihi praesidium grande futurus eras.tecum tunc aberant aegrae solacia mentis,magnaque pars animi consiliique mei.at nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam,adloquioque iuva pectora nostra tuo,quae, non mendaci si quicquam credis amico,stulta magis dici quam scelerata decet.nec breve nec tutum peccati quae sit origoscribere; tractari vulnera nostra timent.qualicumque modo mihi sunt ea facta, rogaredesine: non agites, siqua coire velis.quicquid id est, ut non facinus, sic culpa vocanda est.omnis an in magnos culpa deos scelus est?spes igitur menti poenae, Graecine, levandaenon est ex toto nulla relicta meae.haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras,in dis invisa sola remansit humo.haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus,liberaque a ferro crura futura putet,haec facit ut, videat cum terras undique nullas,naufragus in mediis brachia iactet aquis.saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit,nec spes huic vena deficiente cadit.carcere dicuntur clausi sperare salutem,atque aliquis pendens in cruce vota facit.haec dea quam multos laqueo sua colla ligantisnon est proposita passa perire nece!’me quoque conantem gladio finire doloremarguit iniecta continuitque manu,quid que facis? lacrimis opus est, non sanguine dixit,‘saepe per has flecti principis ira solet.quamvis est igitur meritis indebita nostris,magna tamen spes est in bonitate dei.qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare,confer et in votum tu quoque verba meum.inque Tomitana iaceam tumulatus harena,si te non nobis ista vovere liquet.nam prius incipient turris vitare columbae,antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas,quam male se praestet veteri Graecinus amico,