et nimis intenti causa laboris abest,cur ego sollicita poliam mea carmina cura?an verear ne non approbet illa Getes?forsitan audacter faciam, sed glorior Histrumingenio nullum maius habere meo.hoc, ubi vivendum est, satis est, si consequor arvo,inter inhumanos esse poeta Getas.quo mihi diversum fama contendere in orbem?quem fortuna dedit. Roma sit ille locus.hoc mea contenta est infelix Musa theatro:sic merui, magni sic voluere dei.nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis,quo Boreas pinna deficiente venit, dividimur caelo,quaeque est procul urbe Quirini,aspicit hirsutos comminus Ursa Getas.per tantum terrae, tot aquas vix credere possumindicium studii transiluisse mei.finge legi, quodque est mirabile, finge placere:auctorem certe res iuvat ista nihil,quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae,aut ubi Taprobanen Indica tinguit aqua?altius ire libet? si te distantia longePleiadum laudent signa, quid inde feras?sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc,famaque cum domino fugit ab urbe suo.vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est,nunc quoque de nostra morte tacere reor.Ecquid, ut audisti—nam te diversa tenebatterra—meos casus, cor tibi triste fuit?dissimules metuasque licet, Graecine, fateri,si bene te novi, triste fuisse liquet.non cadit in mores feritas inamabilis istos,nec minus a studiis dissidet illa tuis.artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est,pectora mollescunt asperitasque fugit.nec quisquam meliore fide complectitur illas,qua sinit officium militiaeque labor.certe ego cum primum potui sentire quid essem—nam fuit attoniti ‘mens mea nulla diu—hoc quoque fortunam sensi, quod amicus abesses,