et sub iudicium singula verba vocem?torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrumconfluat, et frondes Alpibus addat Atho ?parcendum est animo miserabile vulnus habenti.subducunt oneri colla perusta boves.at, puto, fructus adest, iustissima causa laborum,et sata cum multo faenore reddit ager?tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullumprofuit—atque utinam non nocuisset!—opus.cur igitur scribam, miraris? miror et ipse,et tecum quaero saepe quid inde petam,an populus vere sanos negat esse poetas,sumque fides huius maxima vocis ego,qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo,damnosa persto condere semen humo?scilicet est cupidus studiorum quisque suorum,tempus et adsueta ponere in arte iuvat,saucius eiurat pugnam gladiator, et ideminmemor antiqui vulneris arma capit,nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis,et ducit remos qua modo navit aqua.sic ego constanter studium non utile servo,et repeto, nollem quas coluisse, deas.quid potius faciam? non sum, qui segnia ducamotia : mors nobis tempus habetur iners.nec iuvat in lucem nimio marcescere vino,nec tenet incertas alea blanda manus,cum dedimus somno quas corpus postulat horas,quo ponam vigilans tempora longa modo?moris an oblitus patrii contendere discamSarmaticos arcus, et trahar arte loci?hoc quoque me studium prohibent adsumere vires,mensque magis gracili corpore nostra valet,cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil estartibus his, quae nil utilitatis habent.consequor ex illis casus oblivia nostri;hanc messem satis est si mea reddit humus,gloria vos acuat, vos, ut recitata probenturcarmina, Pieriis invigilate choris,quod venit ex facili, satis est componere nobis,