quas fugerem docuit quas sequererque vias.illum tutata est cum Pallade regia Iuno:defendere meum numina nulla caput,illum furtivae iuvere Cupidinis artes;quas a me vellem non didicisset Amor.ille domum rediit : nos his moriemur in arvis,perstiterit laesi si gravis ira dei.durius est igitur nostrum, fidissima coniunx,illo, quod subiit Aesone natus, opus.te quoque, quam iuvenem discedens urbe reliqui,credibile est nostris insenuisse malis,o, ego di faciant talem te cernere possim,caraque mutatis oscula ferre comis,amplectique meis corpus non pingue lacertis,et gracile hoc fecit dicere cura mei,‘et narrare meos flenti flens ipse labores,sperato numquam conloquioque frui,turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna,dis veris, memori debita ferre manu!Memnonis hanc utinam lenito principe materquam primum roseo provocet ore diem!’Ille tuos quondam non ultimus inter amicos,ut sua verba legas. Maxime, Naso rogat,in quibus ingenium desiste requirere nostrum,nescius exilii ne videare mei.cernis ut ignavum corrumpant otia corpus,ut capiant vitium, ni moveantur, aquae,et mihi siquis erat ducendi carminis usus,deficit estque minor factus inerte situ.haec quoque, quae legitis, siquid mihi. Maxime, credis,scribimus invita vixque coacta manu.non libet in talis animum contendere curas,nec venit ad duros Musa vocata Getas.ut tamen ipse vides, luctor deducere versum:sed non fit fato mollior ille meo.cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cernome quoque, qui feci, iudice digna lini.nec tamen emendo, labor hic quam scribere maior.mensque pati durum sustinet aegra nihil,scilicet incipiam lima mordacius uti,