sed sum quam medico notior ipse mihi.ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntasad me pervenit consuliturque boni.Iam mihi deterior canis aspergitur aetas,iamque meos vultus ruga senilis arat .iam vigor et quasso languent in corpore vires,nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant.nec, si me subito videas, agnoscere possis,aetatis facta est tanta ruina meae.confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est,anxietas animi continuusque labor.nam mea per longos siquis mala digerat annos,crede mihi, Pylio Nestore maior ero.cernis ut in duris—et quid bove firmius?—arvisfortia taurorum corpora frangat opus.quae numquam vacuo solita est cessare novali,fructibus assiduis lassa senescit humus.occidet, ad Circi siquis certamina sempernon intermissis cursibus ibit equus,firma sit illa licet, solvetur in aequore navis,quae numquam liquidis sicca carebit aquis.me quoque debilitat series inmensa malorum,ante meum tempus cogit et esse senem,otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis:immodicus contra carpit utrumque labor,aspice, in has partis quod venerit Aesone natus,quam laudem a sera posteritate ferat.at labor illius nostro leviorque minorque est,si modo non verum nomina magna premunt,ille est in Pontum Pelia mittente profectus,qui vix Thessaliae fine timendus erat.Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortusolis ad occasus utraque terra tremit.iunctior Haemonia est Ponto, quam Roma, Sinistro,et brevius, quam nos, ille peregit iter.ille habuit comites primos telluris Achivae :at nostram cuncti destituere fugam.nos fragili ligno vastum sulcavimus aequor:quae tulit Aesoniden, densa carina fuit.nec mihi Tiphys erat rector, nec Agenore natus