non salices ripa, robora monte virent.neve fretum laudes terra magis, aequora semperventorum rabie solibus orba tument.quocumque aspicies, campi cultore carentesvastaque, quae nemo vindicat, arva iacent.hostis adest dextra laevaque a parte timendus,vicinoque metu terret utrumque latus,altera Bistonias pars est sensura sarisas,altera Sarmatica spicula missa manu.i nunc et veterum nobis exempla virorumqui forti casum mente tulere refer,et grave magnanimi robur mirare Rutilinon usi reditus condicione dati.Smyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus,paene minus nullo Smyrna petenda loco.non doluit patria cynicus procul esse Sinopeus,legit enim sedes, Attica terra, tuas.arma Neoclides qui Persica contudit armis,Argolica primam sensit in urbe fugam,pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit,inter quas dubium, quae prior esset, erat.caede puer facta Patroclus Opunta reliquit,Thessalicamque adiit hospes Achillis humum.exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam,quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua.liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus,poneret ut muros in meliore loco.venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus,et Teucrum Veneri grata recepit humus.quid referam veteres Romanae gentis, apud quosexulibus tellus ultima Tibur erat?persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aevistam procul a patria est horridiorve locus.quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti:quae facit ex dictis, non ita multa, tuis.nec tamen infitior, si possint nostra coirevulnera, praeceptis posse coire tuis.sed vereor ne me frustra servare labores,neu iuver admota perditus aeger ope.nec loquor haec, quia sit maior prudentia nobis,