Roma, nec Ausonii militis arma timet,dant illis animos arcus plenaeque pharetraequamque libet longis cursibus aptus equus,quodque sitim didicere diu tolerare famemque,quodque sequens nullas hostis habebit aquas.ira viri initis non me misisset in istam,si satis haec illi nota fuisset humus.nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste,meque minus, vitam cui dabat ipse, capi.noluit, ut poterat, minimo me perdere nutu.nil opus est ullis in mea fata Getis,sed neque, cur morerer, quicquam mihi comperit actum,et minus infestus, quam fuit, esse potest.tunc quoque nil fecit nisi quod facere ipse coegi:paene etiam merito parcior ira meo est.di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est,alma nihil maius Caesare terra ferat,utque fuit sub eo, sic sit sub Caesare terra,perque manus huius tradita gentis eat.at tu tam placido, quam nos quoque sensimus illumiudice pro lacrimis ora resolve meis.non petito ut bene sit, sed uti male tutius, utqueexilium saevo distet ab hoste meum,quamque dedere mihi praesentia numina vitam,non adimat stricto squalidus ense Getes:denique, si moriar, subeam pacatius arvum,ossa nec a Scythica nostra premantur humo,nec male compositos, ut scilicet exule dignum,Bistonii cineres ungula pulset equi,et ne, si superest aliquis post funera sensus,terreat et Manes Sarmatis umbra meos.Caesaris haec animum poterant audita movere,Maxime, movissent si tamen ante tuum.vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures,auxilio trepidis quae solet esse reis,adsuetaque tibi doctae dulcedine linguaeaequandi superis pectora flecte viri.non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus,quique suis homines pabula fecit equis,sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox,