somnus adest, solitis nox venit orba malis,somnia me terrent veros imitantia casus,et vigilant sensus in mea damna mei.aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas,aut dare captivas ad fera vincla manus,aut ubi decipior melioris imagine somni,aspicio patriae tecta relicta meae.et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici,et modo cum cara coniuge multa loquor.sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas,peior ab admonitu fit status iste boni.sive dies igitur caput hoc miserabile cernit,sive pruinosi Noctis aguntur equi,sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis,ignibus admotis ut nova cera solet,saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem,ne mea Sarmaticum contegat ossa solum,cum subit Augusti quae sit clementia, credomollia naufragiis litora posse dari.cum video quam sint mea fata tenacia, frangor,spesque levis magno victa timore cadit,nec tamen ulterius quicquam sperove precorve,quam male mutato posse carere loco.aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modestegratia quod salvo vestra pudore queat.suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae,difficilis causae inite patrocinium.est mala, confiteor, sed te bona fiet agente,lenia pro misera fac modo verba fuga.nescit enim Caesar, quamvis deus omnia norit,ultimus hic qua sit condicione locus,magna tenent illud numen molimina rerum:haec est caelesti pectore cura minor.nec vacat, in qua sint positi regione Tomitae,quaerere, finitimo vix loca nota Getae,aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acrescultaque Oresteae Taurica terra deae,quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister,dura meant celeri terga per amnis equo.maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat,