quique dolet, quotiens cogitur esse ferox,qui vicit semper, victis ut parcere posset,clausit et aeterna civica bella sera,multa metu poenae, poena qui pauca coercet,et iacit invita fulmina rara manu.ergo tam placidas orator missus ad aures,ut propior patriae sit fuga nostra roga.ille ego sum, qui te colui, quem festa solebatinter convivas mensa videre tuos:ille ego, qui duxi vestros Hymenaeon ad ignes,et cecini fausto carmina digna toro,cuius te solitum memini laudare libellos,exceptis domino qui nocuere suo,cui tua nonnumquam miranti scripta legebas:ille ego de vestra cui data nupta domo est.hanc probat et primo dilectam semper ab aevoest inter comites Marcia censa suas,inque suis habuit matertera Caesaris ante:quarum iudicio siqua probata, proba est.ipsa sua melior fama, laudantibus istis,Claudia divina non eguisset ope.nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos:proxima pars vitae transilienda meae.sed de me ut sileam, coniunx mea sarcina vestra est:non potes hanc salva dissimulare fide,confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras—iure venit cultos ad sibi quisque deos—flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris,busta sui fiant ut propiora viri.Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem,qui miser est, ulli si suus esse potest.reddita confusae nuper solacia mentiauxilium nostris spemque tulere malis,utque Machaoniis Poeantius artibus heroslenito medicam vulnere sensit opem,sic ego mente iacens et acerbo saucius ictuadmonitu coepi fortior esse tuo,et iam deficiens sic ad tua verba revixi,ut solet infuso vena redire mero.non tamen exhibuit tantas facundia vires,