Maxime, qui tanti mensuram nominis imples,et geminas animi nobilitate genus,qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti,non omnes Fabios abstulit una dies,forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras,quisque loquar tecum, certior esse velis,ei mihi, quid faciam? vereor ne nomine lectodurus et aversa cetera mente legas.videris. audebo tibi me scripsisse fateriqui, cum me poena dignum graviore fuisseconfitear, possum vix graviora pati.hostibus in mediis interque pericula versor,tamquam cum patria pax sit adempta mihi:qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas,omnia vipereo spicula felle linunt.his eques instructus perterrita moenia lustratmore lupi clausas circumeuntis oves:et semel intentus nervo levis arcus equinovincula semper habens inresoluta manet.tecta rigent fixis veluti velata sagittis,portaque vix firma summovet arma sera.adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti,et quod iners hiemi continuatur hiems.hic me pugnantem cum frigore cumque sagittiseumque meo fato quarta fatigat hiems,fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis:et similis morti pectora torpor habet,felicem Nioben, quamvis tot funera vidit,quae posuit sensum saxea facta malis!vos quoque felices, quarum clamantia fratremcortice velavit populus ora novo!ille ego sum, lignum qui non admittar in ullum:ille ego sum, frustra qui lapis esse velim.ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris,amittet vires ipsa Medusa suas.vivimus ut numquam sensu careamus amaro,et gravior longa fit mea poena mora.sic inconsumptum Tityi semperque renascensnon perit, ut possit saepe perire, iecur.at, puto, cum requies medicinaque publica curae