carmina quod pleno saltari nostra theatro,versibus et plaudi scribis, amice, meis,nil equidem feci tu scis hoc ipse—theatris,Musa nec in plausus ambitiosa mea est.non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostriimpedit et profugi nomen in ora refert,quamvis interdum, quae me laesisse recordor,carmina devoveo Pieridasque meas,cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis,vulneribusque meis tela cruenta sequor,quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audetGraia Capheream currere puppis aquam.nec tamen, ut lauder, vigilo curamque futurinominis, utilius quod latuisset, ago.detineo studiis animum falloque dolores,experior curis et dare verba meis.quid potius faciam desertis solus in oris,quamve malis aliam quaerere coner opem?sive locum specto, locus est inamabilis, et quoesse nihil toto tristius orbe potest,sive homines, vix sunt homines hoc nomine digni,quamque lupi, saevae plus feritatis habent.non metuunt leges, sed cedit viribus aequum,victaque pugnaci iura sub ense iacent.pellibus et laxis arcent mala frigora bracis,oraque sunt longis horrida tecta comis,in paucis remanent Graecae vestigia linguae,haec quoque iam Getico barbara facta sono.unus in hoc nemo est populo,qui forte Latine quaelibet e medio reddere verba queat.ille ego Romanus vates—ignoscite, Musae!—Sarmatico cogor plurima more loqui.en pudet et fateor, iam desuetudine longavix subeunt ipsi verba Latina mihi.nec dubito quin sint et in hoc non pauca libellobarbara . non hominis culpa, sed ista loci.ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae,et fiat patrio vox mea muta sono,ipse loquor mecum desuetaque verba retracto,et studii repeto signa sinistra mei.