ceditur et caecis et quos praetexta verendosvirgaque cum verbis imperiosa facit,si mihi non parcis, fortunae parcere debes:non habet in nobis ullius ira locum.elige nostrorum minimum minimumque laborum,isto, quod reris, grandius illud erit.quam multa madidae celantur harundine fossae,florida quam multas Hybla tuetur apes,quam multae gracili terrena sub horrea ferrelimite formicae grana reperta solent,tam me circumstat densorum turba malorum.crede mihi, vero est nostra querella minor.his qui contentus non est,in litus harenas, in segetem spicas, in mare fundat aquas.intempestivos igitur compesce tumores,vela nec in medio desere nostra mari.Quam legis, ex illa tibi venit epistula terra,latus ubi aequoreis additur Hister aquis,si tibi contingit cum dulci vita salute,candida fortunae pars manet una meae.scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris;quamvis hoc vel me scire tacente potes,sum miser; haec brevis est nostrorum summa malorum,quisquis et offenso Caesare vivit, erit.turba Tomitanae quae sit regionis et interquos habitem mores, discere cura tibi est?mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque,a male pacatis plus trahit ora Getis.Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentisper medias in equis itque reditque vias.in quibus est nemo, qui non coryton et arcumtelaque vipereo lurida felle gerat,vox fera, trux vultus, verissima Martis imago,non coma, non ulla barba resecta manu,dextera non segnis fixo dare vulnera cultro,quem iunctum lateri barbarus omnis habet,vivit in his heu nunc, lusorum oblitus amorum,hos videt, hos vates audit, amice, tuus:atque utinam vivat non et moriatur in illis,absit ab invisis et tamen umbra locis.