cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est?nempe fuit misero nupta quod una viro.effice ut Iliacas tangat prior alter harenas,Laudamia nihil cur referatur erit.et tua, quod malles, pietas ignota maneret,implerent venti si mea vela sui.di tamen et Caesar dis accessure, sed olim,aequarint Pyhos cum tua fata dies,non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illiparcite, quae nullo digna dolore dolet.Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum,qui mihi confugiam, qui mihi portus eras,tu quoque suscepti curam dimittis amici,officiique pium tam cito ponis onus?sarcina sum, fateor, quam si non tempore nostrodepositurus eras, non subeunda fuit.fluctibus in mediis navem, Palinure, relinquis?ne fuge, neve tua sit minor arte fides.numquid Achilleos inter fera proelia fidideseruit levitas Automedontis equos?quem semel excepit, numquam Podalirius aegropromissam medicae non tulit artis opem.turpius eicitur, quam non admittitur hospes:quae patuit, dextrae firma sit ara meae.nil nisi me solum primo tutatus es; at nuncme pariter serva iudiciumque tuum,si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamquemutarunt subito crimina nostra fidem,spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura,quod cupio, membris exeat ante meis,quam tua delicto stringantur pectora nostro,et videar merito vilior esse tibi.non adeo toti fatis urguemur iniquis,ut mea sit longis mens quoque mota malis.finge tamen motam, quotiens Agamemnone natumdixisse in Pyladen improba verba putas?nec procul a vero est quin et pulsarit amicum:mansit in officiis non minus ille suis.hoc est cum miseris solum commune beatis,ambobus tribui quod solet obsequium :