si quod et instabat dominae miserabile vulnus,sit perfuncta meis tempus in omne malis;quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est,quod superest, tutum per mare navis eat.illa domo nataque sua patriaque fruaturerepta haec uni sit satis esse mihi—quatenus et non est in caro coniuge felix,pars vitae tristi cetera nube vacet,vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens,consumatque annos, sed diuturna, suos.adicerem et nostros, sed ne contagia faticorrumpant timeo, quos agit ipsa, mei.nil homini certum est. fieri quis posse putaret,ut facerem in mediis haec ego sacra Getis?aspice ut aura tamen fumos e ture coortosin partes Italas et loca dextra ferat.sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis:consilio fugiunt aethera, Ponte, tuum.consilio, commune sacrum cum fiat in arafratribus, alterna qui periere manu,ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis,scinditur in partes atra favilla duas.hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar,et me Battiades iudice falsus erat:omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arctoterga, vapor, dederis Ausoniamque petas.haec ergo lux est, quae si non orta fuisset,nulla fuit misero festa videnda mihi.edidit haec mores illis heroisin aequos,quis erat Eëtion Icariusque pater.nata pudicitia est, virtus probitasque, fidesque,at non sunt ista gaudia nata die,sed labor et curae fortunaque moribus impar,iustaque de viduo paene querella toro.scilicet adversis probitas exercita rebustristi materiam, tempore laudis habet,si nihil infesti durus vidisset Ulixes,Penelope felix sed sine laude foret,victor Echionias si vir penetrasset in arces,forsitan Euadnen vix sua nosset humus.