teque Menoetiaden, te, qui comitatus Oresten,te vocat Aegiden Euryalumque suum.nec patriam magis ille suam desiderat et quaeplurima eum patria sentit abesse sibi,quam vultus oculosque tuos, o dulcior illomelle, quod in ceris Attica ponit apis.saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud,quod non praeventum morte fuisse dolet;cumque alii fugerent subitae contagia cladis,nec vellent ictae limen adire domus,te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem,si paucos aliquis tresve duosve vocat.quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec tese minus adversis indoluisse suis.verba solet vultumque tuum gemitusque referre,et te flente suos emaduisse sinus:quam sibi praestiteris, qua consolatus amicumsis ope, solandus cum simul ipse fores,pro quibus affirmat fore se memoremque piumque,sive diem videat sive tegatur humo,per caput ipse suum solitus iurare tuumque,quod scio non illi vilius esse suo.plena tot ac tantis referetur gratia factis,nec sinet ille tuos litus arare boves.fac modo, constanter profugum tueare: quod ille,qui bene te novit, non rogat, ipsa rogo.Annuus adsuetum dominae natalis honoremexigit: ite manus ad pia sacra meae.sic quondam festum Laërtius egerat herosforsan in extremo coniugis orbe diem.lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum,quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui;quaeque semel toto vestis mihi sumitur anno,sumatur fatis discolor alba meis;araque gramineo viridis de caespite fiat,et velet tepidos nexa corona focos.da mihi tura, puer, pingues facientia flammas,quodque pio fusum stridat in igne merum.optime natalis! quamvis procul absumus, optocandidus huc venias dissimilisque meo,