huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros,unum de numero me memor esse tuo.sunt dis inter se commercia, flectere temptaCaesareum numen numine, Bacche, tuo.vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae,haec eadem sumpto quisque rogate mero.atque atque vestrum, Nasonis nomine dicto,opponat lacrimis pocula mixta suis,admonitusque mei, cum circumspexerit omnes,dicat ubi est nostri pars modo Naso chori?idque ita, si vestrum merui candore favorem,nullaque iudicio littera laesa meo est,si, veterum digne veneror cum scripta virorum,proxima non illis esse minora reor.sic igitur dextro faciatis Apolline carmen:quod licet, inter vos nomen habete meum.Litore ab Euxino Nasonis epistula veni,lassaque facta mari lassaque facta via,qui mihi flens dixit " tu, cui licet, aspice Romam.heu quanto melior sors tua sorte mea est!"flens quoque me scripsit, nec qua signabar, ad os estante, sed ad madidas gemma relata genas.tristitiae causam siquis cognoscere quaerit,ostendi solem postulat ille sibi,nec frondem in silvis, nec aperto mollia pratogramina, nec pleno flumine cernit aquam ;quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto,quidve Philoctetes ictus ab angue gemat.di facerent utinam talis status esset in illo,ut non tristitiae causa dolenda foret!fert tamen, ut debet, casus patienter amaros,more nec indomiti frena recusat equi.nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram,conscius in culpa non scelus esse sua.saepe refert, sit quanta dei clementia, cuiusse quoque in exemplis adnumerare solet:nam, quod opes teneat patrias, quod nomina civis,denique quod vivat, munus habere dei.te tamen (o, si quid credis mihi, carior illiomnibus) in toto pectore semper habet;