festaque odoratis innectunt tempora sertis,et dicunt laudes ad tua vina tuas.inter quos, memini, dum me mea fata sinebant,non invisa tibi pars ego saepe fui,quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursaeiuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis,quique prius mollem vacuamque laboribus egiin studiis vitam Pieridumque choro,nunc procul a patria Getieis circumsonor armismulta prius pelago multaque passus humo.sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum,nubila nascenti seu mihi Parca fuit,tu tamen e sacris hederae cultoribus unumnumine debueras sustinuisse tuo.an dominae fati quicquid cecinere sorores,omne sub arbitrio desinit esse dei?ipse quoque aetherias meritis invectus es arces,quo non exiguo facta labore via est.nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosumStrymona venisti Marticolamque Geten,Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen,et quascumque bibit decolor Indus aquas.scilicet hanc legem nentes fatalia Parcaestamina bis genito bis cecinere tibi.me quoque, si fas est exemplis ire deorum,ferrea sors vitae difficilisque premit.illo nec levius cecidi, quem magna locutumreppulit a Thebis Iuppiter igne suo.ut tamen audisti percussum fulmine vatem,admonitu matris condoluisse potes,et potes aspiciens circum tua sacra poëtas,nescioquis nostri dicere cultor abest.fer, bone Liber, opem: sic altera degravet ulmumvitis et incluso plena sit uva inero,sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava iuventusadsit, et attonito non taceare sono,ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi,impia nec poena Pentheos umbra vacet,sic micet aeternum vicinaque sidera vincatconiugis in caelo clara corona tuae .