quoque colla iugo? quo ferar? unde petam lassis solacia rebus?ancora iam nostram non tenet ulla ratem, videris! ipse sacram, quamvis invisus, ad aramconfugiam; nullas summovet ara manus.Adloquor en absens absentia numina supplex,si fas est homini cum Iove posse loqui,arbiter imperii, quo certum est sospite cunctosAusoniae curam gentis habere deos,O decus, o patriae per te florentis imago,o vir non ipso, quem regis, orbe minor—sic habites terras et te desideret aether,sic ad pacta tibi sidera tardus eas—parce, precor, minimamque tuo de fulmine partemdeme! satis poenae, quod superabit, erit.ira quidem moderata tua est, vitamque dedisti,nec mihi ius civis nec mihi nomen abest,nec mea concessa est aliis fortuna, nec exuledicti verbis nominor ipse tui.omniaque haec timui, quia me meruisse videbam ;sed tua peccato lenior ira meo est.arva relegatum iussisti visere Ponti,et Scythicum profuga scindere puppe fretum,iussus ad Euxini deformia litora veniaequoris—haec gelido terra sub axe iacet—nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum,glaebaque canenti semper obusta gelu,nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae,Graecaque quod Getico victa loquella sono est,quam quod finitimo cinctus premor undique Marte,vixque brevis tutum murus ab hoste facit.pax tamen interdum est, pacis fiducia numquam:sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus.hinc ego dum muter, vel me Zanclaea Charybdisdevoret atque suis ad Styga mittat aquis,vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae,vel freta Leucadii mittar in alta dei.quod petimus, poena est: neque enim miser esse recuso,sed precor ut possim tutius esse miser.Illa dies haec est, qua te celebrare poetae,si modo non fallunt tempora, Bacche, solent,