indiciis debes esse superba viri.quae ne quis possit temeraria dicere, persta,et pariter serva meque piamque fidem.nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit,et tantum probitas inreprehensa fuit.area de nostra nunc est tibi facta ruinaconspicuum virtus hic tua ponat opus.esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est,et nihil officio nupta quod obstet habet,cum deus intonuit, non se subducere nimbo,id demum est pietas, id socialis amor.rara quidem virtus, quam non fortuna gubernet,quae maneat stabili, eum fugit illa, pede.siqua tamen pretium sibi virtus ipsa petitum,inque parum laetis ardua rebus adest,ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur,et loca mirantur qua patet orbis iter.aspicis ut longo teneat laudabilis aevonomen inextinctum Penelopea fides?cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxorausaque in accensos Iphias ire rogos?ut vivat fama coniunx Phylaceïa, cuiusIliacam celeri vir pede pressit humum?morte nihil opus est pro me, sed amore fideque:non ex difficili fama petenda tibi est.nec te credideris, quia non facis, ista moneri:vela damus, quamvis remige puppis eat,qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendolaudat et hortatu comprobat acta suo.