quod tua me raro solatur epistula, peccas,remque piam praestas, sed mihi verba negas?hoc, precor, emenda! quod si correxeris unum,nullus in egregio corpore naevus erit.pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad melittera non veniat, missa sit illa tamen,di faciant, ut sit temeraria nostra querella,teque putem falso non meminisse mei.quod precor, esse liquet: neque enim mutabile roburcredere me fas est pectoris esse tui.cana prius gelido desint absinthia Ponto,et careat dulci Trinacris Hybla thymo,inmemorem quam te quisquam convincat amici.non ita sunt fati stamina nigra mei.tu tamen, ut possis falsae quoque pellere culpaecrimina, quod non es, ne videare, cave.utque solebamus consumere longa loquendotempora, sermoni deficiente die,sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces,et peragant linguae charta manusque vices,quod fore ne nimium videar diffidere, sitqueversibus hoc paucis admonuisse satis,accipe quo semper finitur epistula verbo atque meis distent ut tua fata!—vale.Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis,o mihi me coniunx carior, ipsa vides,detrahat auctori multum fortuna licebit,tu tamen ingenio clara ferere meo;dumque legar, mecum pariter tua fama legetur,nec potes in maestos omnis abire rogos;cumque viri casu possis miseranda videri,invenies aliquas, quae, quod es, esse velint,quae te, nostrorum cum sis in parte malorum,felicem dicant invideantque tibi.non ego divitias dando tibi plura dedissem:nil feret ad Manes divitis umbra suos.perpetui fructum donavi nominis idque,quo dare nil potui munere maius, habes.adde quod, ut rerum sola es tutela mearum,ad te non parvi venit honoris onus,quod numquam vox est de te mea muta tuique