nominis et famae quondam fulgore trahebar,dum tulit antemnas aura secunda meas.non adeo est bene nunc ut sit mihi gloria curae:si liceat, nulli cognitus esse velim,an quia cesserunt primo bene carmina, suadesscribere, successus ut sequar ipse meos?pace, novem, vestra liceat dixisse, sorores:vos estis nostrae maxima causa fugae,utque dedit iustas tauri fabricator aeni,sic ego do poenas artibus ipse meis.nil mihi debebat cum versibus amplius esse,cum fugerem merito naufragus omne fretum,at, puto, si demens studium fatale retemptem,hic mihi praebebit carminis arma locus.non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem,verbaque significent quid mea, norit, adest.omnia barbariae loca sunt vocisque ferinae,omniaque hostilis plena timore soni.ipse mihi videor iam dedidicisse Latine:nam didici Getice Sarmaticeque loqui.nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneria componendo carmine Musa potest.scribimus et scriptos absumimus igne libellos:exitus est studii parva favilla mei.nec possum et cupio non nullos ducere versus :ponitur idcirco noster in igne labor,nec nisi pars casu flammis erepta dolovead vos ingenii pervenit ulla mei.sic utinam, quae nil metuentem tale magistrumperdidit, in cineres Ars mea versa foret!Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem,mittere si quisquam, quo caret ipse, potest,aeger enim traxi contagia corpore mentis,libera tormento pars mihi ne qua vacet,perque dies multos lateris cruciatibus uror;sic me non modico frigore laesit hiems,si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus:quippe mea est umeris fulta ruina tuis.Quid, mihi cum dederis ingentia pignora, cumqueper numeros omnes hoc tueare caput,