at tu fortunam, cuius vocor exul ab ore,nomine mendaci parce gravare meam!Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus,ne pereant turpi pectora nostra situ.difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetumsunt opus, et pacem mentis habere volunt.nostra per adversas agitur fortuna procellas,sorte nec ulla mea tristior esse potest.exigis ut Priamus natorum funere ludat,et Niobe festos ducat ut orba choros.luctibus an studio videor debere teneri,solus in extremos iussus abire Getas?des licet in valido pectus mihi robore fultum,fama refert Anyti quale fuisse reo,fracta cadet tantae sapientia mole ruinae:plus valet humanis viribus ira dei.ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullumscribere in hoc casu sustinuisset opus.ut veniant patriae, veniant oblivia vestri,omnis ut amissi sensus abesse queat,at timor officio fungi vetat ipse quietum:cinctus ab innumero me tenet hoste locus,adde quod ingenium longa rubigine laesumtorpet et est multo, quam fuit ante, minus,fertilis, assiduo si non renovatur aratro,nil nisi cum spinis gramen habebit ager.tempore qui longo steterit, male curret et intercarceribus missos ultimus ibit equus,vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,siqua diu solitis cumba vacavit aquis,me quoque despera, fuerim cum parvus et ante,illi, qui fueram, posse redire parem.contudit ingenium patientia longa malorum,et pars antiqui nulla vigoris adest.siqua tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est,inque suos volui cogere verba pedes,carmina nulla mihi sunt scripta, aut qualia cernis,digna sui domini tempore, digna loco.denique non parvas animo dat gloria vires,et fecunda facit pectora laudis amor.