utque fit, in me aliquid ficti, dicentibus illisabnuerim quotiens adnuerimque, putant,adde quod iniustum rigido ius dicitur ense,dantur et in medio vulnera saepe foro.o duram Lachesin, quae tam grave sidus habentifila dedit vitae non breviora meae!quod patriae vultu vestroque caremus, amici,atque hic in Scythicis gentibus esse queror :utraque poena gravis, merui tamen urbe carere,non merui tali forsitan esse loco.quid loquor, a! demens? ipsam quoque perdere vitam,Caesaris offenso numine, dignus eram.Quod te nescioquis per iurgia dixerit esseexulis uxorem, littera questa tua est.indolui, non tam mea quod fortuna male audit,qui iam consuevi fortiter esse miser,quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris,teque reor nostris erubuisse malis.perfer et obdura; multo graviora tulisti,eripuit cum me principis ira tibi.fallitur iste tamen, quo iudice nominor exul:mollior est culpam poena secuta meam.maxima poena mihi est ipsum offendisse, priusquevenisset mallem funeris hora mihi.quassa tamen nostra est, non mersa nec obruta navis,utque caret portu, sic tamen extat aquis.nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit,qui merui vitio perdere cuncta meo.sed quia peccato facinus non affuit illi,nil nisi me patriis iussit abesse focis,utque aliis, quorum numerum comprendere non est,Caesareum numen sic mihi mite fuit.ipse relegati, non exulis utitur in menomine . tuta suo iudice causa mea est.iure igitur laudes. Caesar, pro parte virilicarmina nostra tuas qualiacumque canunt:iure deos, ut adhuc caeli tibi limina claudant,teque velint sine se, comprecor, esse deum.optat idem populus; sed, ut in mare flumina vastum,sic solet exiguae currere rivus aquae,