Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister,facta est Euxini dura ter unda maris.at mihi iam videor patria procul esse tot annis,Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.stare putes, adeo procedunt tempora tarde,et peragit lentis passibus annus iter.nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert,efficit angustos nec mihi bruma dies,scilicet in nobis rerum natura novata est,cumque meis curis omnia longa facit.an peragunt solitos communia tempora motus, suntquemagis vitae tempora dura meae?quem tenet Euxini mendax cognomine litus,et Scythici vere terra sinistra freti,innumerae circa gentes fera bella minantur,quae sibi non rapto vivere turpe putant.nil extra tutum est: tumulus defenditur ipsemoenibus exiguis ingenioque loci.cum minime credas, ut aves, densissimus hostisadvolat, et praedam vix bene visus agit.saepe intra muros clausis venientia portisper medias legimus noxia tela vias.est igitur rarus, rus qui colere audeat, isquehac arat infelix, hac tenet arma manu.sub galea pastor iunctis pice cantat avenis,proque lupo pavidae bella verentur oves.vix ope castelli defendimur; et tamen intusmixta facit Graecis barbara turba metum,quippe simul nobis habitat discrimine nullobarbarus et tecti plus quoque parte tenet,quos ut non timeas, possis odisse videndopellibus et longa pectora tecta coma.hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe,pro patrio cultu Persica braca tegit.exercent illi sociae commercia linguae:per gestum res est significanda mihi.barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli,et rident stolidi verba Latina Getae;meque palam de me tuto mala saepe loquuntur,forsitan obiciunt exiliumque mihi.