sin minus, et flagrant odio tua pectora nostro,induet infelix arma coacta dolor,sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem,nostra suas istinc porriget ira manus,omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit,et sola est patria poena carere mea.et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo:saepe Iovis telo quercus adusta viret.denique vindictae si sit mihi nulla facultas,Pierides vires et sua tela dabunt,quod Scythicis habitem longe summotus in oris,siccaque sint oculis proxima signa meis,nostra per inmensas ibunt praeconia gentes,quodque querar notum qua patet orbis erit.ibit ad occasum quicquid dicemus ab ortu,testis et Hesperiae vocis Eous erit.trans ego tellurem, trans altas audiar undas,et gemitus vox est magna futura mei,nec tua te sontem tantummodo saecula norint .perpetuae crimen posteritatis eris.iam feror in pugnas et nondum cornua sumpsi,nec mihi sumendi causa sit ulla velim.Circus adhuc cessat; spargit iam torvus harenamtaurus et infesto iam pede pulsat humum.hoc quoque, quam volui, plus est. cane, Musa, receptus,dum licet huic nomen dissimulare suum.Ille ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum,quem legis, ut noris, accipe posteritas.Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,milia qui novies distat ab urbe decem.editus hic ego sum, nec non, ut tempora noris,cum cecidit fato consul uterque parisi quid id est, usque a proavis vetus ordinis heresnon modo fortunae munere factus eques,nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus,qui tribus ante quater mensibus ortus erat.Lucifer amborum natalibus affuit idem:una celebrata est per duo liba dies;haec est armiferae festis de quinque Minervae,quae fieri pugna prima cruenta solet.