ne cadat et multas palmas inhonestet adeptus,languidus in pratis gramina carpit equus,miles ubi emeritis non est satis utilis annis,ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares,sic igitur, tarda vires minuente senecta,me quoque donari iam rude tempus erat.tempus erat nec me peregrinum ducere caelum,nec siccam Getico fonte levare sitim,sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos,nunc hominum visu rursus et urbe frui.sic animo quondam non divinante futuraoptabam placide vivere posse senex.fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora primamollia praebuerint, posteriora gravant.iamque decem lustris omni sine labe peractis,parte premor vitae deteriore meae,nec procul a metis, quas paene tenere videbar,curriculo gravis est facta ruina meo.ergo illum demens in me saevire coegi,mitius inmensus quo nihil orbis habet?ipsaque delictis victa est clementia nostris,nec tamen errori vita negata meo est?vita procul patria peragenda sub axe Boreo,qua maris Euxini terra sinistra iacet.hoc mihi si Delphi Dodonaque diceret ipsa,esse videretur vanus uterque locus.nil adeo validum est, adamas licet alliget illud,ut maneat rapido firmius igne Iovis;nil ita sublime est supraque pericula tenditnon sit ut inferius suppositumque deo.nam quamquam vitio pars est contracta malorum,plus tamen exitii numinis ira dedit.at vos admoniti nostris quoque casibus este,aequantem superos emeruisse virum.Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo,et tua Lethaeis acta dabuntur aquis,nostraque vincetur lacrimis clementia seris,fac modo te pateat paenituisse tui;fac modo te damnes cupiasque eradere vitaetempora, si possis, Tisiphonea tuae.