cur tua cessavit pietas, scribentibus illis,exiguus nobis cum quibus usus erat?cur, quotiens alicui chartae sua vincula dempsi,illam speravi nomen habere tuum?di faciant ut saepe tua sit epistula dextrascripta, sed e multis reddita nulla mihi.quod precor, esse liquet. credam prius ora MedusaeGorgonis anguineis cincta fuisse comis,esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram,a truce quae flammis separet angue leam.quadrupedesque hominis cum pectore pectora iunctos,tergeminumque virum tergeminumque canem,Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantes,centimanumque Gyan semibovemque virum.haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credammutatum curam deposuisse mei,innumeri montes inter me teque viaequeSummaque et campi nec freta pauca iacent,mille potest causis a te quae littera saepemissa sit in nostras rara venire manus;mille tamen causas scribendo vince frequenter,excusem ne te semper, amice, mihi.Iam mea cycneas imitantur tempora plumas,inficit et nigras alba senecta comas,iam subeunt anni fragiles et inertior aetas,iamque parum firmo me mihi ferre grave est.nunc erat, ut posito deberem fine laborumvivere, me nullo sollicitante metu,quaeque meae semper placuerunt otia menticarpere et in studiis molliter esse meis,et parvam celebrare domum veteresque Penateset quae nunc domino rura paterna carent,inque sinu dominae carisque sodalibus inquesecurus patria consenuisse mea.haec mea sic quondam peragi speraverat aetas:hos ego sic annos ponere dignus eram.non ita dis visum est, qui me terraque mariqueactum Sarmaticis exposuere locis.in cava ducuntur quassae navalia puppes,ne temere in mediis dissoluantur aquis.