hoc etiam saevas paulatim mitigat iras,hoc minuit luctus maestaque corda levat,cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustaspraeterquam curas attenuare meas.ut patria careo, bis frugibus area trita est,dissiluit nudo pressa bis uva pede.nec quaesita tamen spatio patientia longo est,mensque mali sensum nostra recentis habet,scilicet et veteres fugiunt iuga saepe iuvenci,et domitus freno saepe repugnat equus.tristior est etiam praesens aerumna priore:ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est.nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt;nunc magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant.est quoque non nihilum vires afferre recentes,nec praeconsumptum temporis esse malis,fortior in fulva novus est luctator harena,quam cui sunt tarda brachia fessa mora.integer est melior nitidis gladiator in armis,quam cui tela suo sanguine tincta rubent.fert bene praecipites navis modo facta procellas:quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.nos quoque quae ferimus, tulimus patientius ante quammala sunt longa multiplicata die!credite, deficio, nostroque a corpore quantumauguror, accedunt tempora parva malis.nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat:vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem,corpore sed mens est aegro magis aegra, maliquein circumspectu stat sine fine sui.urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales,et, qua nulla mihi carior, uxor abest,vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:sic me quae video non videoque movent.una tamen spes est quae me soletur in istis,haec fore morte mea non diuturna mala.Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae,bisque suum tacto Pisce peregit iter.tempore tam longo cur non tua dextera versusquamlibet in paucos officiosa fuit?