temporis oblitum dum me rapit impetus huius,excidit heu nomen quam mihi paenetuum! tu tamen agnoscis tactusque cupidine laudis,ille ego sum cuperes dicere posse palam,certe ego, si sineres, titulum tibi reddere vellem,et raram famae conciliare fidem.ne noceam grato vereor tibi carmine, neveintempestivus nominis obstet honor,quod licet (et tutum est) intra tua pectora gaudemeque tui memorem teque fuisse pium,utque facis, remis ad opem luctare ferendam,dum veniat placido mollior aura deo;et tutare caput nulli servabile, si nonqui mersit Stygia sublevet illud aqua;teque, quod est rarum, praesta constanter ad omneindeclinatae munus amicitiae.sic tua processus habeat fortuna perennes,sic ope non egeas ipse iuvesque tuos,sic aequet tua nupta virum bonitate perenni,incidat et vestro nulla querella toro;diligat et semper socius de sanguinis illo,quo pius affectu Castora frater amat;sic iuvenis similisque tibi sit natus, et illummoribus agnoscat quilibet esse tuum;sic faciat socerum taeda te nata iugali,nec tardum iuveni det tibi nomen avi.Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri,praebet et incurvo colla premenda iugo;tempore paret equus lentis animosus habenis,et placido duros accipit ore lupos;tempore Poenorum compescitur ira leonum,nec feritas animo, quae fuit ante, manet;quaeque sui monitis obtemperat Inda magistribelua, servitium tempore victa subit.tempus ut extensis tumeat facit uva racemis,vixque merum capiant grana quod intus habent;tempus et in canas semen producit aristas,et ne sint tristi poma sapore cavet.hoc tenuat dentem terram renovantis aratri,hoc rigidas silices, hoc adamanta terit;