nam neque iactantur moderatis aequora ventis,nec placidos portus hospita navis adit.sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt;nec minus infida terra timetur aqua.illi, quos audis hominum gaudere cruore,paene sub eiusdem sideris axe iacent,nec procul a nobis locus est, ubi Taurica diracaede pharetratae spargitur ara deae.haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandisnec cupienda bonis regna Thoantis erant.hic pro supposita virgo Pelopeïa cervasacra deae coluit qualiacumque suae.quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestesexactus Furiis venerat ipse suis,et comes exemplum veri Phoceus amoris,qui duo corporibus mentibus unus erant,protinus evincti tristem ducuntur ad aram,quae stabat geminas ante cruenta fores.nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illumalter ob alterius funera maestus erat.et iam constiterat stricto mucrone sacerdos,cinxerat et Graias barbara vitta comas,cum vice sermonis fratrem cognovit, et illipro nece complexus Iphigenia dedit,laeta deae signum crudelia sacra perosaetranstulit ex illis in meliora locis,haec igitur regio, magni paene ultima mundi,quam fugere homines dique, propinqua mihi est:aque mea terra prope sunt funebria sacra,si modo Nasoni barbara terra sua est.o utinam venti, quibus est ablatus Orestes,placato referant et mea vela deo!O mihi dilectos inter pars prima sodales,unica fortunis ara reperta meiscuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit,ut vigil infusa Pallade flamma solet;qui veritus non es portus aperire fidelesfulmine percussae confugiumque rati;cuius eram censu non me sensurus egentem,si Caesar patrias eripuisset opes.