Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum,seque celebrari quolibet ore sinit,causa tua exemplo superorum tuta duorum est,quorum hic aspicitur, creditur ille deus.ut non debuerim, tamen hoc ego crimen habebo :non fuit arbitri! littera nostra tui.nec nova, quod tecum loquor, est iniuria nostra,incolumis cum quo saepe locutus era.quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus,invidiam, siqua est, auctor habere potest,nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis—hoc certe noli dissimulare—pater,ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabatplus etiam quam me iudice dignus eram;deque meis illo referebat versibus ore,in quo pars magnae nobilitatis erat.non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit,sed prius auctori sunt data verba tuo.nec data sunt, mihi crede, tamen: sed in omnibus actisultima si demas, vita tuenda mea est.hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis,si tanti senes sit tibi nota mali.aut timor aut error nobis, prius obfuit error.a! sine me fati non meminisse mei;neve retractando nondum coeuntia rumpamvulnera: vix illis proderit ipsa quies,ergo ut iure damus poenas, sic afuit omnepeccato facinus consiliumque meo;idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum,nec mihi detractas possidet alter opes.forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim,tempore cum fuerit lenior ira, fugam.nunc precor hinc alio iubeat discedere, si nonnostra verecundo vota pudore carent,mitius exilium pauloque propinquius opto,quique sit a saevo longius hoste locus;quantaque in Augusto clementia, si quis ab illohoc peteret pro me, forsitan ille daret.frigida me cohibent Euxini litora Ponti :dictus ab antiquis Axenus ille fuit.