nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta; tuusquenon debet dolor hinc, debet abesse pudor,cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu,num legis Euadnen erubuisse viro?nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes,ipse suis Phaëthon infitiandus erat.nec Semele Cadmo facta est aliena parenti,quod precibus periit ambitiosa suis.nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus,purpureus molli fiat in ore pudor.sed magis in curam nostri consurge tuendi,exemplumque mihi coniugis esto bonae,materiamque tuis tristem virtutibus imple:ardua per praeceps gloria vadit iter.Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset?publica virtutis per mala facta via est.ars tua, Tiphy, iacet, si non sit in aequore fluctus:si valeant homines, ars tua, Phoebe, iacet.quae latet inque bonis cessat non cognita rebus,apparet virtus arguiturque malis.dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputqueconspicuum pietas qua tua tollat, habet.utere temporibus, quorum nunc munere facta estet patet in laudes area lata tuas.O qui, nominibus cum sis generosus avorum,exsuperas morum nobilitate genus,cuius inest animo patrii candoris imago,non careat nervis candor ut iste suis,cuius in ingenio est patriae facundia linguae,qua prior in Latio non fuit ulla foro—quod minime volui, positis pro nomine signisdictus es: ignoscas laudibus ipse tuis.nil ego peccavi; tua te bona cognita produntsi, quod es, appares, culpa soluta mea est.nec tamen officium nostro tibi carmine factumprincipe tam iusto posse nocere puto.ipse pater patriae—quid enim est civilius illo?-sustinet in nostro carmine saepe legi,nec prohibere potest, quia res est publica Caesar,et de communi pars quoque nostra bono est.