ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori,lenis ab admonito pectore somnus abit?tunc subeunt curae, dum te lectusque locusquetangit et oblitam non sinit esse mei,et veniunt aestus, et nox inmensa videtur,fessaque iactati corporis ossa dolent?non equidem dubito, quin haec et cetera fiant,detque tuus maesti signa doloris amor,nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentumHectora Thessalico vidit ab axe rapi.quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum,affectum quem te mentis habere velim.tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris ;non es? at amisso coniuge digna fores.tu vero tua damna dole, mitissima coniunx,tempus et a nostris exige triste malis,Aeque meos casus: est quaedam flere voluptas;expletur lacrimis egeriturque dolor,atque utinam lugenda tibi non vita, sed essetmors mea, morte fores sola relicta mea!spiritus hic per te patrias exisset in auras,sparsissent lacrimae pectora nostra piae,supremoque die notum spectantia caelumtexissent digiti lumina nostra tui,et cinis in tumulo positus iacuisset avito,tactaque nascenti corpus haberet humus;denique, ut et vixi, sine crimine mortuus essem.nunc mea supplicio vita pudenda suo est.me miserum, si tu, cum dicens exulis uxor,avertis vultus et subit ora rubor!me miserum, si turpe putas mihi nupta videri!me miserum, si te iam pudet esse meam!tempus ubi est illud, quo te iactare solebasconiuge, nec nomen dissimulare viri?tempus ubi est, quo te —nisi non vis illa referri—et dici, memini, iuvit et esse meam?utque proba dignum est, omni tibi dote placebam:addebat veris multa faventis amor.nec, quem praeferres—ita res tibi magna videbar—quemque tuum malles esse, vir alter erat.