inde pet es arcem et delubra faventia votis,et dabitur merito laurea vota Iovi.haec ego summotus qua possum mente videbo :erepti nobis ius habet illa loci :illa per inmensas spatiatur libera terras,in caelum celeri pervenit illa via ,illa meos oculos mediam deducit in urbem,immunes tanti nec sinit esse boni;invenitque animus, qua currus spectet eburnos;sic certe in patria per breve tempus ero,vera tamen capiet populus spectacula felix,laetaque erit praesens cum duce turba suo.at mihi fingendo tantum longeque remotisauribus hic fructus percipiendus erit,atque procul Latio diversum missus in orbemqui narret cupido, vix erit, ista mihi.is quoque iam serum referet veteremque triumphum:quo tamen audiero tempore, laetus ero.illa dies veniet, mea qua lugubria ponam,causaque privata publica maior erit.Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias,altera Sidonias, utraque sicca, rates,omnia cum summo positae videatis in axe,et maris occiduas non subeatis aquas,aetheriamque suis cingens amplexibus arcemvester ab intacta circulus extet humo,aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondamdicitur Iliades transiluisse Remus,inque meam nitidos dominam convertite vultus,sitque memor nostri necne, referte mihi.ei mihi, cur timeam? quae sunt manifesta, requiro.cur iacet ambiguo spes mea mixta metu?crede, quod est et vis, ac desine tuta vereri,deque fide certa sit tibi certa fides,quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae,non mentitura tu tibi voce refer,esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est,quodque potest, secum nomen habere tuumvultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret,teque remota procul, si modo vivit, amat.