plebs pia cumque pia laetetur plebe senatus,parvaque cuius eram pars ego nuper eques.nos procul expulsos communia gaudia fallunt,famaque tam longe non nisi parva venit,ergo omnis populus poterit spectare triumphos,cumque ducum titulis oppida capta leget,vinclaque captiva reges cervice gerentesante coronatos ire videbit equos,et cernet vultus aliis pro tempore versos,terribiles aliis inmemoresque sui,quorum pars causas et res et nomina quaeret,pars referet, quamvis noverit illa parum.‘hic, qui Sidonio fulget sublimis in ostro,dux fuerat belli, proximus ille duci.hic, qui nunc in humo lumen miserabile fixit,non isto vultu, cum tulit arma, fuit.ille ferox et adhuc oculis hostilibus ardenshortator pugnae consiliumque fuit.perfidus hic nostros inclusit fraude locorum,squalida promissis qui tegit ora comis.illo, qui sequitur, dicunt mactata ministrosaepe recusanti corpora capta deo.hic lacus, hi montes, haec tot castella, tot amnesplena ferae caedis, plena cruoris erant.Drusus in his meruit quondam cognomina terris,quae bona progenies, digna parente, fuit.cornibus hic fractis viridi male tectus ab ulvadecolor ipse suo sanguine Rhenus erat.crinibus en etiam fertur Germania passis,et ducis invicti sub pede maesta sedet,collaque Romanae praebens animosa securivincula fert illa, qua tulit arma, manu.’hos super in curru, Caesar, victore veherispurpureus populi rite per ora tui,quaque ibis, manibus circumplaudere tuorum,undique iactato flore tegente vias.tempora Phoebea lauro cingetur io quemiles io magna voce triumphe canet,ipse sono plausuque simul fremituque canentequadriiugos cernes saepe resistere equos.