postque meos ortus Pisaea vinctus olivaabstulerat deciens praemia victor eques,cum maris Euxini positos ad laeva Tomitasquaerere me laesi principis ira iubet.causa meae cunctis nimium quoque nota ruinaeindicio non est testificanda meo.quid referam comitumque nefas famulosque nocentes?Ipsa multa tuli non leviora fuga.indignata malis mens est succumbere sequepraestitit invictam viribus usa suis;oblitusque mei ductaeque per otia vitaeinsolita cepi temporis arma manu;totque tuli terra casus pelagoque quot interoccultum stellae conspicuumque polum.tacta mihi tandem longis erroribus actoiuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,tristia, quo possum, carmine fata levo.quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures,sic tamen absumo decipioque diem.ergo quod vivo duosque laboribus obsto,nec me sollicitae taedia lucis habent,gratia. Musa, tibi: nam tu solacia praebes,tu curae requies, tu medicina venis.tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro,in medioque mihi das Helicone locum;tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedistinomen, ab exequiis quod dare fama solet,nec, qui detractat praesentia, Livor iniquoullum de nostris dente momordit opus.nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas,non fuit ingenio fama maligna meo,cumque ego praeponam multos mihi, non minor illisdicor et in toto plurimus orbe legor.si quid habent igitur vatum praesagia veri,protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam,iure tibi grates, candide lector, ago.