utque ego maiores, sic me coluere minores,notaque non tarde facta Thalia mea est.carmina cum primum populo iuvenalia legi,barba resecta mihi bisve semelve fuit.moverat ingenium totam cantata per urbemnomine non vero dicta Corinna mihi.multa quidem scripsi, sed, quae vitiosa putavi,emendaturis ignibus ipse dedi.tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi,iratus studio carminibusque meis.molle Cupidineis nec inexpugnabile teliscor mihi, quodque levis causa moveret, erat.cum tamen hic essem minimoque accenderer igni,nomine sub nostro fabula nulla fuit.paene mihi puero nec digna nec utilis uxorest data, quae tempus per breve nupta fuit.illi successit, quamvis sine crimine coniunx,non tamen in nostro firma futura toro.ultima, quae mecum seros permansit in annos;sustinuit coniunx exulis esse viri.filia me mea bis prima fecunda iuventa,sed non ex uno coniuge, fecit avum.et iam complerat genitor sua fata novemqueaddiderat lustris altera lustra novem.non aliter flevi, quam me fleturus ademptumille fuit. Matri proxima busta tuli.felices ambo tempestiveque sepulti,ante diem poenae quod perieremeae! me quoque felicem, quod non viventibus illissum miser, et de me quod doluere nihil!si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat,et gracilis structas effugit umbra rogos,fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,et sunt in Stygio crimina nostra foro,scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est)errorem iussae, non scelus, esse fugae.Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,pectora, quae vitae quaeritis acta meae.iam mihi canities pulsis melioribus annisvenerat, antiquas miscueratque comas,