protinus excolimur teneri curaque parentisimus ad insignes urbis ab arte viros.frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo,fortia verbosi natus ad arma fori,at mihi iam puero caelestia sacra placebant,inque suum furtim Musa trahebat opus.saepe pater dixit ‘studium quid inutile temptas :Maeonides nullas ipse reliquit opes.’motus eram dictis, totoque Helicone relictoscribere temptabam verba soluta modis.sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos,et quod temptabam scribere versus erat.interea tacito passu labentibus annisliberior fratri sumpta mihique toga est,induiturque umeris cum lato purpura clavo,et studium nobis, quod fuit ante, manet.iamque decem vitae frater geminaverat annos,cum perit, et coepi parte carere mei.cepimus et tenerae primos aetatis honores,eque viris quondam pars tribus una fui.curia restabat . clavi mensura coacta est,maius erat nostris viribus illud onus.nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,sollicitaeque fugax ambitionis eram,et petere Aoniae suadebant tuta sororesotia, iudicio semper amata meo.temporis illius colui fovique poëtas,quotque aderant vates, rebar adesse deos.saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,quaeque nocet serpens, quae iuvat herba. Macer.saepe suos solitus recitare Propertius ignes,iure sodalicii, quo mihi iunctus erat.Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambisdulcia convictus membra fuere mei.et tenuit nostras numerosus Horatius aures;dum ferit Ausonia carmina culta lyra.Vergilium vidi tantum : nec avara Tibullotempus amicitiae fata dedere meae.successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;quartus ab his sene temporis ipse fui.