sic, siquem nondum portarum saepe receptumbarbarus in campis repperit hostis, habet:aut sequitur captus coniectaque vincula colloaccipit, aut telo virus habente perit.hic ego sollicitae lateo novus incola sedis .heu nimium fati tempora longa mei!et tamen ad numeros antiquaque sacra revertisustinet in tantis hospita Musa malis,sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec quiauribus accipiat verba Latina suis.ipse mihi—quid enim faciam?—scriboque legoque,tutaque iudicio littera nostra suo est.saepe tamen dixi cui nunc haec cura laborat?an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae,umidaque est fletu littera facta meo,corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit,inque sinum maestae labitur imber aquae,cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor,et, tulerit quo me casus et unde, subit,saepe manus demens, studiis irata sibique,misit in arsuros carmina nostra focos,atque ita de multis quoniam non multa supersunt,cum venia facito, quisquis es, ista legas.tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen,interdicta mihi, consule. Roma, boni.Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis,victa potest flexo succubuisse genu,altaque velentur fortasse Palatia sertis,turaque in igne sonent inficiantque diem,candidaque adducta collum percussa securivictima purpureo sanguine pulset humum,donaque amicorum templis promissa deorumreddere victores Caesar uterque parent,et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt,perpetuo terras ut domus illa regat,cumque bonis nuribus pro sospite Livia natomunera det meritis, saepe datura, deis,et pariter matres et quae sine crimine castosperpetua servant virginitate focos;