utque suum Bacche non sentit saucia vulnus,dum stupet Idaeis exululata modis,sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso,altior humano spiritus ille malo est.ille nec exilium, Scythici nec litora ponti,ille nec iratos sentit habere deos.utque soporiferae biberem si pocula Lethes,temporis adversi sic mihi sensus abest.iure deas igitur veneror mala nostra levantes,sollicitae comites ex Helicone fugae,et partim pelago partim vestigia terravel rate dignatas vel pede nostra sequi,sint, precor, haec saltem faciles mihi! namque deorumcetera cum magno Caesare turba facit,meque tot adversis cumulant, quot litus harenas,quotque fretum pisces, ovaque piscis habet,vere prius flores, aestu numerabis aristas,poma per autumnum frigoribusque nives,quam mala, quae toto patior iactatus in orbe,dum miser Euxini litora laeva peto.nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est :huc quoque sunt nostras fata secuta vias.hic quoque cognosco natalis stamina nostri,stamina de nigro vellere facta mihi.utque neque insidias capitisque pericula narrem,vera quidem, veri sed graviora fide,vivere quam miserum est inter Bessosque Getasqueillum, qui populi semper in ore ruit .quam miserum est, porta vitam muroque tueri,vixque sui tutum viribus esse loci!aspera militiae iuvenis certamina fugi,nec nisi lusura movimus arma manu;nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,canitiem galeae subicioque meam.nam dedit e specula custos ubi signa tumultus,induimus trepida protinus arma manu.hostis, habens arcus imbutaque tela venenis,saevus anhelanti moenia lustrat equo,utque rapax pecudem, quae se non texit ovili,per sata, per silvas fertque trahitque lupus,