dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis,dum sequitur celeres ancora tracta manus,conscia percussit meritorum pectora Colchisausa atque ausura multa nefanda manu;et, quamquam superest ingens audacia menti,pallor in attonitae virginis ore fuit.ergo uni prospexit venientia vela tenemur,et pater est aliqua fraude morandus ait.dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus,ad fratrem casu lumina flexa tulit.cuius ut ornata est praesentia, vicimus inquit:hic mihi morte sua causa salutis erit.protinus ignari nec quicquam tale timentisinnocuum rigido perforat ense latus,atque ita divellit divulsaque membra per agrosdissipat in multis invenienda locis,neu pater ignoret, scopulo proponit in altopallentesque manus sanguineumque caput.ut genitor luctuque novo tardetur et, artusdum legit extinctos, triste moretur iter.inde Tomis dictus locus hic, quia fertur in illomembra soror fratris consecuisse sui.Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti,et superest sine me nomen in urbe meum,suppositum stellis numquam tangentibus aequorme sciat In media vivere barbaria.Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque.quam non ingenio nomina digna meo!dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro :ille suis liquidus bella repellit aquis,at cum tristis hiems squalentia protulit ora,terraque marmoreo est candida facta gelu,dum prohibet Boreas et nix habitare sub Arcto,tum patet has gentes axe tremente premi.nix iacet, et iactam ne sol pluviaeque resolvant,indurat Boreas perpetuamque facit.ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit,et solet in multis bima manere locistantaque commoti vis est Aquilonis, ut altasaequet humo turres tectaque rapta ferat.