ille tibi pennasque potest currusque volucrestradere: det reditum, protinus ales eris.si precer hoc—neque enim possum maiora rogare—ne mea sint, timeo, vota modesta parum,forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram,tum quoque sollicita mente rogandus erit.quod minus interea est, instar mihi muneris ampli,ex his me iubeat quolibet ire locis,nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;ei mihi, perpetuus corpora languor habet!seu vitiant artus aegrae contagia mentis,sive mei causa est in regione mali,ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixqueossa tegit macies nec iuvat ora cibus;quique per autumnum percussis frigore primoest color in follis, quae nova laesit hiems,is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis,et numquam queruli causa doloris abest.nec melius valeo, quam corpore, mente, sed aegra estutraque pars aeque binaque damna fero.haeret et ante oculos veluti spectabile corpusastat fortunae forma legenda meae:cumque locum moresque hominum cultusque sonumquecernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit,tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira,quod non offensas vindicet ense suas.at, quoniam semel est odio civiliter usus,mutato levior sit fuga nostra loco.Hic quoque sunt igitur Graiae—quis crederet?—urbesinter inhumanae nomina barbariae;huc quoque Mileto missi venere coloni,inque Getis Graias constituere domos.sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe,constat ab Absyrti caede fuisse loco.nam rate, quae cura pugnacis facta Minervaeper non temptatas prima cucurrit aquas,impia desertum fugiens Medea parentemdicitur his remos applicuisse vadis.quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto,hospes, ait, nosco, Colchide, vela, venit.