pone, Perilla, metum; tantummodo femina nullaneve vir a scriptis discat amare tuis.ergo desidiae remove, doctissima, causas,inque bonas artes et tua sacra redi.ista decens facies longis vitiabitur annis,rugaque in antiqua fronte senilis erit,inicietque manum formae damnosa senectus,quae strepitum passu non faciente venit;cumque aliquis dicet fuit haec formosa dolebis,et speculum mendax esse querere tuum.sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis:finge sed inmensis censibus esse pares,nempe dat id quodcumque libet fortuna rapitque,Irus et est subito, qui modo Croesus erat.singula ne referam, nil non mortale tenemuspectoris exceptis ingentique bonis.en ego, cum caream patria vobisque domoque,raptaque sint, adimi quae potuere mihi,ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:Caesar in hoc potuit iuris habere nihil,quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense,me tamen extincto fama superstes erit,dumque suis victrix omnem de montibus orbemprospiciet domitum Martia Roma, legar.tu quoque, quam studii maneat felicior usus,effuge venturos, qua potes, usque rogos!’Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru,misit in ignotam qui rude semen humum;nunc ego Medeae vellem frenare dracones,quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua,nunc ego iactandas optarem sumere pennas,sive tuas, Perseu, Daedale, sive tuas :ut tenera nostris cedente volatibus auraaspicerem patriae dulce repente solum,desertaeque domus vultus, memoresque sodales,caraque praecipue coniugis ora meae.stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas,quae non ulla tibi fertque feretque dies?si semel optandum est, Augusti numen adora,et, quem sensisti, rite precare deum.